Latin
2.476.212 to 2.476.224
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.212-224
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo, inquit, bonis saeculi hujus fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. Relinque antiqua vitia, quibus in adolescentia tua vanitati stultitiaeque servisti: quia juventus insipientiae copulata est. «Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni, in quibus dices: Non est mihi voluntas in eis. »Semper memento Conditoris tui, et sic adolescentiae tuae viam gradere, ut mortis ultimae recorderis: antequam tibi tempus adveniat, quo tristia quaeque succedant. «Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. »Si de generali consummatione mundi accipimus, verbis Domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: Erit tribulatio et angustia, qualis non fuit a principio creaturae sed neque fiet. Sol enim tenebrescet, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV), quae sunt custodes domus: ita ut domus intelligatur hic mundus, viri vero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. Quod si specialis uniuscujusque consummatio, ad vitae hujus finem refertur; et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluviae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. Aliter: Laetare, adolescens, o popule Christiane, et fruere bonis quae a Deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a Domino judicandum. Nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae olivae, idcirco te esse securum; sed aufer iram a corde tuo, et a corpore voluptates, et caeteris vitiis derelictis memento Creatoris tui, antequam tibi dies malitiae adveniat, et insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae: ne cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est, Ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: In quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem vitae [Al.