Latin
2.476.225 to 2.476.248
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.225-248
Unproofread scanNot analysed yet
vita] habentes (Philipp. II, 15). Et alibi: Stella a stella differt in gloria [Al. claritate] (II Cor. XV, 41). Antequam revertantur nubes post pluviam: ne prophetae qui corda credentium suo sermone suisque pluviis irrigant, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, revertantur ad sedem suam: ad eum scilicet, a quo missi sunt. «In die quo moti fuerint custod…s domus, et perierint viri fortitudinis. »Custodes domus, aut sol intelligitur et luna, et reliquus astrorum chorus, aut angeli qui huic mundo praesident. Viri vero fortitudinis, sive fortes, ut interpretatus est Symmachus, qui peribunt, sive ut Aquila [Ad. qui] transtulit errabunt, daemones sentiuntur, a forti diabolo etiam ipsi tortium sortiti vocabulum. Quem superans Dominus, et ligans, juxta Evangelii parabolam [Al. sententiam], vastat domum ejus (Luc. XI). Aliter: Custodes domus, qui ad corpus hominis referunt cuncta quae scripta sunt, costas significari putant, quod ab ipsis intestina vallentur, et tota ventris mollitudo servetur. Viros vero fortes, crura aestimant; solem, et lunam, et stellas, ad oculos, aures, nares, et totius capitis sensus coaptant. Hoc autem ideo, quia inferius necessitate coguntur, non de angelis et daemonibus, sole, et luna, et stellis, sed de hominis membris intelligere quae sequuntur. «Et cessabunt molentes; quoniam imminutae sunt; et contenebrescent quae vident in foraminibus. »In consummatione mundi cum refriguerit multorum charitas, et imminutae fuerint animae magistrorum, quae possum coelestem cibum praebere credentibus, translataeque in coelestia: tunc incipient hi qui ex parte in hoc mundo intuebantur lumen scientiae, involvi tenebris. Si enim Moysi dicitur: Ponam te in foramine petrae: et sic poste· riora mea videbis (Exod. XXXIII, 22): quanto magis unaquaeque anima per foramen, et quasdam tenebrosas cavernas aspicit veritatem! Aliter: Duae molentes sunt, ex quibus unam recipi, et alteram relinqui, Evangelium non tacet (Matth.