Latin
Lines 1.6-1.7
Jerome, Contra Ioannem 1.6-7
Not analysed yet
5. Sed dicis, epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus. Quid probavit? contra Arium, contra Photinum, contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini, Manichaeique crimen impingit? Olim ista emendata sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere. Noveras te si hoc fecisses, statim loco movendum, et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam temperasti, ut nec simplicibus displiceres, nec tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad causam pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae pontifex, in quibus arguereris? quorum a te confessio postularetur? Debueras tibi obiecta proponere, et sic ad singula respondere. Vetus narrat historia: Quidam cum diserte diceret, ferreturque impetu ac volubilitate verborum, causamque omnino non tangeret, prudens auditor et iudex: «Bene, inquit, bene, sed quo istud tam bene?» Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti: Nullus fortiter a semetipso caeditur, Elige e duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur maxima et plurima de his quae tibi obiecta sunt, reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi [Al. quam] ignorantibus causam, huc illucque disseminas?
6. Octo tibi, ut statim probabo, de spe fidei Christianae quaestionum capita obiecta sunt. Tria tantum tangis, et praeteris. In caeteris grande silentium est. Si ad septem absolutissime respondisses, haererem tantum in uno crimine: et quod tacueras, hoc tenerem. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere. Ipsa quoque tria quasi negligens atque securus, quasique aliud agens: et in quibus aut nulla aut parva sit quaestio, praetervolas atque perstringis. Et ita opertus ac tectus incedis, ut plus confitearis tacendo quam renuas disputando. Quis non protinus tibi potest dicere: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt [7] ? Si tres quaestiunculae, de quibus visus es aliquid dicere, suspicione et culpa non carent, et fraudulenter ac lubrice scriptae coarguuntur, quid faciemus de quinque reliquis, in quibus quia nulla ambigui sermonis dabatur occasio, nec illudere poteras audientes, maluisti omnino reticere, quam aperte quod tectum fuerat confiteri.