Latin
Lines 1.8-1.9
Jerome, Contra Ioannem 1.8-9
Not analysed yet
7. Et primum de libro ubi loquitur: sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem: ita inconveniens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium. Secundum, quod in hoc corpore quasi in carcere sint animae religatae; et antequam homo fieret in paradiso, inter rationales creaturas in coelestibus commoratae sunt. Unde postea in consolationem suam anima loquitur in Psalmis: Priusquam humiliarer, ego deliqui [8] . Et: Revertere, anima mea, in requiem tuam [9] . Et: Educ de carcere animam meam [10] ,et caetera his similia. Tertium, quod dicat, et diabolum et daemones acturos poenitentiam aliquando, et cum sanctis ultimo tempore regnaturos. Quartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, quibus post offensam et eiectionem de paradiso Adam et Eva induti sint, haud dubium quin ante in paradiso sine carne, nervis et ossibus fuerint. Quintum, quod carnis resurrectionem membrorumque compagem, et sexum quo viri dividimur a feminis, apertissime neget: tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis tractatibus. Sextum, quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem; pro arboribus Angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens: totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat. Septimum; quod aquas, quae super coelos in Scripturis esse dicuntur, sanctas supernasque virtutes, quae super terram et infra terram contrarias et daemoniacas esse arbitretur. Octavum, quod extremum obiicit, imaginem et similitudinem Dei, ad quam homo conditus fuerat, dicit ab eo perditam; et in homine post paradisum non fuisse.
8. Hae sunt sagittae, quibus confoderis: haec tela, quibus in tota Epistola vulneraris: excepto eo, quod tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem seposito parumper Sacerdotis honore substernens, deprecatur salutem tuam, et his verbis loquitur: Praesta mihi et tibi ut salveris, sicut scriptum est, A generatione perversa: et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Et infra: Propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentibus. Dic mihi, disputator egregie, de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper de caeteris taceo. Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium possit videre Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est? «Sanctam, inquit, et adorandam Trinitatem, eiusdem substantiae, et coaeternam; eiusdem gloriae et divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui grande aut parvum, aut inaequale, aut visibile in deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem, invisibilem et aeternum dicimus Filium et Spiritum sanctum.» Nisi hoc diceres, Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si ante non dixeris: non eventilabo, si amaveris eos qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui Theone presbytero Spiritum sanctum Deum in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque cum suis concitus fugerit, ne tantum audiret piaculum. Statim sera conversione fidelem, inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus consul est mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianus. Quid mihi longo sermone et laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras? Aut nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus est talia, damna, quia dixerit. Vis scire quantus sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si nos ,aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam annuntiavimus, anathema sit [11] . Tu mihi ut crimen extenues, et dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus in blasphemiis arguatur, otiosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, et Epistola tua hoc habeat exordium, anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura moram non patitur. Ut apparuerit scorpius, illico conterendus est. David inventus secundum cor Domini, Nonne, inquit, odientes te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos [12] . Ego si patrem, si matrem, si germanum adversus Christum meum audivissem ista dicentes, quasi rabidi canis blasphemantia ora lacerassem, et fuisset in primis manus mea super eos. Qui patri et matri dixerunt: Non novimus vos, hi impleverunt voluntatem Domini. Qui diligit patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus [13] .