Latin
2.700.100 to 2.700.124
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.100-124
Unproofread scanNot analysed yet
Chrysippus vero et quae non sunt futura. posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id nunquam futurum sit. Qui ergo aiunt hominem posse esse absque peccato si velit, non poterunt hoc verum probare, nisi futurum docuerint. Cum autem futura incerta sint omnia, et maxime ea quae nunquam facta sunt, perspicuam est cos id futurum dicere, quod non sit futurum; Ecclesiaste hanc confirmante sententiam: «Omne quod futurum est, jam factum est in priori saeculo. »Possibilia Dei mandata. —C. Oro te, ut hoc mihi respondeas: possibilia Deus mandata dedit, an impossibilia? A. Cerno quo tua tendat assertio. Sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quaestionibus quaestiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus. Reservato igitur hoc quod fatemur possibilia Deum dedisse mandata, ne ipse auctor injustitiae sit, si id exigat fieri, quod fieri non potest: nunc illud imple quod proposueras, posse hominem sine peccato esse si velit· Aut enim dabis eos qui potuerunt; aut si nullus potuit, liquido confiteberis hominem in perpetuum vitare peccata non posse. C. Quoniam urges me, ut dem quod dare non debeo, illud, quaeso, considera, quod Dominus dixerit facilius camelum per foramen acus intrare posse, quam divitem in regnum coelorum (Matth. XIX, 24; et Marc, X, 25). Et tamen dixit fieri posse, quod nunquam factum est. Neque enim camelus tinquam per foramen acus ingressus est. A. Miror hominem prudentem proposuisse testimonium, quod contra se faciat. In hoc enim non quod fleri possit, dictum est, sed impossibile impossibili comparatum. Quomodo enim camelus non potest intrare per foramen acus, ita et dives non ingredietur in regna coelorum. Aut si potueris ostendere, quod dives ingrediatur regna coelorum, sequitur ut et camelus intret per foramen acus. Nec mihi Abraham el caeteros, quos in veteri Testamento divites legimus, exemplo proponas, qui divites ingressi sum regna coelorum, cum ipsi [Al.