Latin
2.700.125 to 2.700.152
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.125-152
Unproofread scanNot analysed yet
ipsius] divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierint; imo cum non sibi. sed aliis divites fuerint, et dispensatores magis Dei, quam divites appellandi sint. Sed nobis evangelica perfectio requirenda est, in qua praecipitur: «Si vis perlectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). »Respondet objectioni ex Domini sententia. Difuit exempla de Job, Zacharia et Elisabeth. —C. Dum nescis, proprio captus es laqueo. A. Quonam modo? C. Ex sententia Domini asseris posse hominem esse perfectum. Quando enim dicit: «Si vis perfectus esse, vende omnia quae babes, et da pauperibus, et veni, sequere me, »ostendit hominem# si voluerit, et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum. A. Validissimo quidem pugno me percussisti, ita ut caligo mihi ante oculos obversari coeperit: sed tamen hoc ipsum quod dicit: «Si vis perfectus esse, »ei dicitur, qui non potuit, imo noluit: et i …crirco non potuit. Tu autem ostende mihi, qui et voluerit et potuerit, quod nunc pollicitus es. C. Quae enim me cogit necessitas ostendere, qui perfecti fuerint, cum perspicuum sit posse esse perfectos, ex eo quod uni a Salvatore sit dictum, et per unum omnibus, «si vis esse perfectus. »A. Tergiversaris: in eodem luto haesitas. Aut enim quod potest fieri, aliquando factum est: aut si nunquam factum est, fieri non posse concede. C. Quid ultra differo? Scripturarum auctoritate vincendus es. Ut caetera intermittam, nonne his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job, et Zacharias, Elisabethque laudantur? Nisi enim fallor in Job ita scriptum est: «Homo quidam erat in regione Ausitide [Al. Hus ],nomine Job, et erat homo ille verax et sine crimine, verus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job I, 1, sec.