Latin
2.700.331 to 2.700.356
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.331-356
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrum decretum hucusque perveniet, ut dum singula calumniantur, manum injiciant Deo, cur solus Deus sit, cur inviderit creaturis, ut non omnes eadem polleant majestate. Quod licet non dicatis (neque enim tam insani estis, ut aperte repugnetis Deo), tamen aliis verbis loquimini, rem Dei homini copulantes, ut sit absque peccato, quod et Deus est. Unde Apostolus super diversis intonans gratiis loquitur: «Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus: et divisiones operationum sunt, unus autem Deus. qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5). »Quantum homo a Deo differat. —C. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus respondeat suo Creatori. A. Egone nimius, an tu? qui soluta proponis; et non intelligis aliud esse similitudinem, aliud aequalitatem: illud picturam, hoc esse veritatem. Verus equus camporum spatia transvolat, pictus parieti haeret in curru. Ariani Dei Filio non concedunt, quod tu omni homini tribuis. Alii non audent perfectum in Christo t…ominem confiteri, ne suscipere in eo hominis peccata cogantur: quasi potentior sit creatio Creatore: et idipsum filius tantum hominis, quod Dei Filius. Aut igitur propone alia, quibus respondeam; aut desino superbire, et da gloriam Deo. C. limmemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Seripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima questione. cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes. Sed ego stultus ad horam tribui. quod petebas, existimans oblaturum sponte quod acceperas, et non admonitum reddere quod debebas. A. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata est responsio.