Latin
2.700.357 to 2.700.377
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.357-377
Unproofread scanNot analysed yet
Pone igitur ut volueris. Quomodo possibilia mandata Dei sint. —C. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra potestate est ea facere, si velimus. Si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus, quod implere non possumus. Ac per hoc sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit. A. Quaeso ut patienter audias; non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem. Deus possibiles dedit humano generi omnes artes, quippe quas plurimi didicerunt (PLATO. in Symposio): ut taceam de his, quas Graeci βάναυσους vocant, nos ad opera manuum pertinere possumus dicere: verbi gratia, grammaticam, rhetoricam, philosophiae tria genera, physicam, ethicam, logicam, geometriam quoque, vt astronomiam, astrologiam, arithmeticam, musicam, quae et ipsae partes philosophiae sunt: medicinam etiam, quae in tria dividitur, δόγμα, μέθοδον, έμπει-; ? ίαν: juris quoque et legum scientiam. Quis nostrum, quemvis sit ingeniosus, poterit omnia comprehendere, cum eloquentissimus orator (Cicero) de rhetorica et juris scientia disputans, dixerit: «Pauci unum possunt, utrumque nemo. »Vides ergo, quod Deus possibile jusserit, et tamen id, qnod possibile est, per naturam nullum posse [Al. potuisse] complere. Dedit itaque praecepta diversa, virtutesque varias, quas omnes simul habere non possumus. Atque ita fit, ut quod in alio aut primum aut totum est, in alio ex parte versetur: et tamen non sit in crimine, qui non habet omnia, nec condemnetur ex eo, quod uon habet; sed justificetur ex eo quod possidet. Definit Apostolus, qualis episcopus esse debeat, scribens ad Timotbeum: «Oportet episcopum esse irreprehensibilem. unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docilem, non vinolentum, non percussorem; sed mansuetum, non litigiosum, sine avaritia, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni pudicitia (I Tim.