Latin
2.700.378 to 2.700.393
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.378-393
Unproofread scanNot analysed yet
III, 2 et seqq). I Et iterum: «Non neophytum, ne inflatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem eum etiam testimonium deforis habere bonum, ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli (Ibid. C, 7) »Tito quoque scribens discipulo, quales episcopos debeat ordinare, brevi sermone demonstrat: «Ideo reliqui te Cretae, ut quae reliqua sunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, nec in accusatione luxuriae, aut non subjectos. Oportet autem episcopum esse sine crimine, sive sine accusatione (hoc enim magis ανέγκλητος sonat), sicut dispensatorem Dei, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem; sed hospitalem, benignum, pudi cum, justum, sanctum, continentem, obtinentem doctrinae fidelem sermonem, ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes coarguere (Tit. I, 5 seqq.) .» Ut diversarum personarum varia praecepta nunc sileam, circa mandata episcopi me tenebo. Ab exemplo virtutum, quas habere jubentur episcopi. —Vult certe Deus tales esse episcopos sive presbyteros, quales vas electionis docet. Primum quod dixit, irreprehensibilis, aut nullus, aut rarus est. Quis est enim, qui non quasi in pulchro corpore aut naevum aut verrucam habeat? Si enim ipse Apostolus dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Evangelii veritate, et in tantum reprehensibilis fuerit, ut et Barnabas adductus sit in camdem simulationem (Galat. II, 13): quis indignabitur id sibi denegari, quod princeps apostolorum non habuit? Deinde, «unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem,» ut reperias: illud certe quod sequitur διδιχτιχον, «qui possit docere;» non ut interpretatur Latina simplicitas, docilem, eum caeteris virtutibus difficulter invenies. «Vinolentum quoque et percussorem, et turpis lucri cupidum,» repudiat Apostolus: et pro his cupit «mansuetum,» absque jurgio, sine avaritia et ut domum suam optime regat, quodque difficillimum est;