Latin
2.700.802 to 2.700.830
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.802-830
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII, 10, 11). »Ex Josuae libro. —De Jesu filio Nave duo tantum ponam testimonia. Peccavit Achan, et totus populus offendit. Dixitque Dominus ad Josue: «Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis. Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Josue VII, 12). »Cumque sacrilegium quaereretur, et sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii ejus, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecunque habere potuit, igne deleta sunt. Esto, ipse peccaverit; quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur [Al. lapidetur], et omnia quae babere potuerit, ultrix flamma consumpserit? Dicamus et aliud: «Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Hevaeo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Josue XI, l9, 20). »Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent nec susciperent Israel; dicamus juxta Apostolum: «Quid ergo queritur? Voluntati enim ejus quis potest resistere (Rom. IX, 19)? »Ex Regum libris. —De Samuel et Malachim. Jonathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit. Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur. In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: «Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior (I Reg. XIV, 43). »Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: «Num Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel?