Latin
2.700.831 to 2.700.853
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.831-853
Unproofread scanNot analysed yet
Absit. Vivit Dominus: si ceciderit de capillis capitis ejus in terram, quia cum Domino fecit diem hanc: et liberavit populus Jonathan, et non est mortuus (Ibid. 45). »Samuel irascitur Saull, et non vult ire cum rege; postea precibus vincitur, ut ostendat humani animi in diversum mutationem. Pergit Bethleem, singulos filiorum Jesse putat ipsos esse, quos Dominus requirebat. Cumque vidisset Eliab, ait: «Ecce in conspectu Domini Christus ejus. Et ait Dominus ad eum: Ne respicias ad vultum ejus, et ad staturam corporis illius, quoniam abjeci eum. Aliter enim videt homo, aliter Deus. Homo enim videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI, 6, 7). »Atque in hunc modum per omnes errat, per omnes corrigitur, ut pateat humanae mentis infirmitas. Isboseth Soul filius interficitur dolo a Rechab et Baana filiis Remmon Berotitae. Cumque nuntiassem David, et caput adversarii demonstrarent, occisi sunt a David, dicente: «Viri impii occiderunt virum justum in domo sua et in lectulo suo (II Reg. IV, 11). »Certe Isboseth justus non erat, et tamen in eo justus appellatur, quod absque noxa interfectus est. Oza levites, cum arca Domini transferretur Jerusalem, et lascivientes boves plaustrum in partem alteram dedinassent, misit manum ut sustentant inclinatam aream. Statimque sequitur: «Iratus est furor Domini in Ozam, et percussit eum Deus ibi pro ignorantia, et mortuus est juxta arcam Dei. Contristatusque David, quod percusserat Dominus Ozam, timuit Dominum in illa die, et ait: Quomodo ingredietur ad me arca Domini (II Reg. VI, 7, 8)? »David justus et propheta et unctus in regem (Psal. LXXVII), quem elegit Dominus secundum cor suum, ut faceret cunctas voluntates ejus, ut videt ignorantiam Domini furore punitam, terretur atque tristatur, nec quaerit causam a Domino, quare [Al. qua] percusserit ignorantem, sed similem sententiam pertremiscit.