Latin
2.700.882 to 2.700.907
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.882-907
Unproofread scanNot analysed yet
Contra me lactum est judicium et contradictio potentior: propter haec lacerata est lex. et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum (Habac. I, 1-4). »Pro quo se ipse reprehendens quod per ignorantiam sit locutus, scribit Canticum poenitentiae. Si peccatum non erat ignorantia, superfluo scribit librum poenitudinis, et inaniter voluit id lugere, quod peccatum non habet. In Ezechiel extrema parte, ubi per aedificium templi in monte siti, Ecclesiae multa post saecula futurae sacramenta narrantur, primo et septimo die mensis primi offeruntur victimae pro peccato [Al. peccatis] omnium, in quo per errorem aut ignorantiam peccaverunt. Septem quoque diebus Paschae, hircus semper pro peccato mactatur. Septimi mensis quinta decima die, idem pro peccatis sacrificiorum ordo celebratur. Et post alia plurima, quae non est istius temporis replicare, scriptum est: «Erat autem ibi locus ad Occidentem, dixitque ad me: Iste est locus, ubi coquere debent sacerdotes hostiam pro peccato et pro ignorantia (Ezech. XLVI, 20). »Jeremias loquitur ad Deum: «Scio, Domine, quod non est hominis via ejus: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23). Ideoque pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud (Jerem. XVII, 9)? »In Proverbiis legimus: «Est via quae videtur recta esse apud homines, et novissima ejus veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12). »Ecce et hic manifeste ignorantia condemnatur, cum aliud putat homo, et sub specie veritatis ad inferna delabitur. «Multae, inquit, cogitationes in corde hominis (Prov. XIX, 21); »sed non tamen illius voluntas, quae. incerta et fluctuans atque mutabilis est, sed Dei consilium obtinet. «Quis, inquit, gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 9)? »«Et quis confidet mundum se esse a peccato? Dulcis est enim hominis panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.