Latin
2.700.854 to 2.700.881
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.854-881
Unproofread scanNot analysed yet
Praecepit David principi exercitus Joab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: «Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10). »Cum juberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum angeli gladio trucidantur. Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: «Cum peccaverit tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII,46). »Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Jeroboam; dixitque [Al. add. ci] Dominus: «Ecce uxor Jeroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, juxta boc et juxta hoc loqueris [Al. loquaris] ad eam (III Reg. XIV, 5). »Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cujus filius mortuus erat, et amplexata pedes ejus, vociferatur. Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: «Dimitte eam, quoniam anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27). »Ex libro dierum et Prophetis. —In libro dierum legimus: «Fuerunt filii Sobal patris Cariathjarim, qui prophetabant ex dimidio (I Paral. II, 52). »Et iterum: «Filii autem Salma patris Bethleem et Netophathi corona domus Joab, et qui prophetabant, ex dimidio Zarai, »et caetera (Ibid. 54). Similiter utique sancti erant qui prophetabant, et tamen perfectam non mer…erunt accipere prophetiam: nequaquam de futuro secundum tropologiam: sed impraesentiarum juxta historiam prophetantes. Habacuc propheta Canticum suum hoc inscribit titulo: «Oratio Habacue prophetae pro ignorationibus [Al. ignorantibus] (Habac. III, 1). »Locutus enim fuerat audacter ad Dominum, et dixerat: «Usquequo, Domine, clamabo, et non audies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam?