Latin
3.741.583 to 3.741.607
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.583-607
Unproofread scanNot analysed yet
III, 2). »Fac ut non corruerim, certo offendi, et non in uno, sed in pluribus. Arbitror quod in aliquo offendisse peccatum sit. «Dixerunt Domino apostoli: Auge nobis fidem. Qui respondit eis: Si habueritis fidem quasi granum sinapis (Matth. XVII, 19), »quod utique minimum est omnium seminum; et Critobulus meus fidei nobis montibus intumescit. Impeccantiam a Deo tribui posse. —«Dicebat autem, inquit, et parabolam illis, quod semper oportet orare et nunquam deficere (Luc. XVIII, 1). »Frustra semper oramus, si in nostro arbitrio est facere quod volumus. Dixerunt apostoli: «Elt quis potest salvus esse? »Audiunt a Domino: «Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum sunt (Marc. X, 25, 27). »Ergo aliqua, quae apud homines impossibilia sunt, certe ea esse possibilia ex ea ostenditur, quod apud Deum possibilia sunt. Sit ergo et apud Deum possibile, homini, si velit, donare impeccantiam, non ipsius merito. sed sua clementia, et apud homines nequaquam possibile liberi arbitrii potestate, quod nutu donantis accipitur. Non suffecerat apostolis dudum super dignitate quaesisse, quis eorum major esset, sed in ipso necessitatis et passionis articulo scribitur de eis: «Facta est contentio inter illos, quis iliorum major esset (Luc. XXII, 24) »Optimum revera t…mpus instante cruce de dignitate contendero: «Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Ibid. 31, 32). »Et certe juxta vos in apostoli erat positum potestate, si voluisset, ut non deficeret fides ejus, qua utique deficiente, peccatum subingreditur. In quibusdam exemplaribus tam Graecis quam Latinis inven tur scribente Luca: «Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 43), »haud dubium quin Dominum Salvatorem. «Et factus in agonia prolixius orabat, factusque est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Ibid.