Latin
3.741.608 to 3.741.630
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.608-630
Unproofread scanNot analysed yet
44). »Salvator in passione ab angelo confortatur-: et Critobulus meus non indiget auxilio Dei, habens liberi arbitrii potestatem: et tam vehementer orabat, ut guttae sanguinis prorumperent ex paete, quem totum erat in passione fusurus: «Quid, inquit, dormitis? surgite et orale, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 45). »Debuit juxta vos dicere: Quid do…mitis? surgite et resistite, liberum enim habetis arbitrium, et semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. Si enim hoc feceritis, non intrabilis in ten ationem. Item ex evangelica historia. —…Non possum, ait, ego facere a memetipso aliquid, sed [Al. et] sicut audio, ita judico (Joan. V, 30). »Ariani objiciunt calumniam, sed respondet Ecclesia, ex persona dominis haec dici qui assumptus est. Tu…e contrario loqueris: «Possum sine peccato esse, si voluero. »ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem. Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus άντίΟεον esse te doceas. Negat fratribus et propinquis ire se ad Scenopegiam; et postea scriptum est: «Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Joan. VII, 10).» Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat. Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda, «Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, (Joan. VII, 19) »itique possibilem, et tamen quod erat possibile, nemo impleverat, neque enim culpa imperantis est, sed fragilitas audientis, ut omnis mundus subditus fiat Deo. In Evangelio secundum Joaunem in multis et Graecis et Latinis codicibus invenitur de adultera muliere, quae accusata est apud Dominum. Accusabant autem et vehementer urgebant Scribae et Pharisaei, juxta legem eam lapidare cupientes. «At Jesus inclinans, digito scribebat in terra (Joan.