Latin
3.741.631 to 3.741.658
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.631-658
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 6); »eorum videlicet qui accusabant et omnium peccata mortalium, secundum quod scriptum est in propheta: «Relinquentes autem te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). »Tandem caput elevans dixit eis: «Qui sine peccato est vestrum, primus mittat super eam lapidem (Joan. VIII, 7). »Hoc quod dicitur sine peccato, Graece scriptum est αναμάρτητο. Qui ergo dicit, aliud esse sine peccato, et aliud Αναμάρτητου, aut Graecum sermonem novo verbo exprimat, aut si expressum est a Latinis, ut interpretationis veritas habet, perspicuum est αναμάρτητου nihil aliud esse, nisi sine peccato. Et quia accusatores omnes fugerunt [Al. fugiunt] (dederat enim verecundiae eorum clementissimus judex spatium recedendi), rursumque in terra scribens, terramque despiciens: paulatim discedere, et oculos illius declinare coeperunt: solusque remansit cum muliere, cui locutus est Jesus; «Uni sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit·? Quae ait: Nullus, Domine. Despondit ei Jesus, nec ego te condemnabo. Vade, et amodo noli precare (Ibid. 10, 11). »Praecepit Dominus, ue ulterius peccaret, sicuti et alla similiter in lege mandavit. Sed utrum ea fecerit, necne, Scriptura non dicit. «Omnes, inquit, qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). »Si omnes, nullus excipitur. Qui venerunt, »inquit, non, qui missi sunt, de quibus propheta ait: «Ipsi veniebant a se, et ego non mittebam eos (Jerem. XIV, 15). »Quo verbo solius Christi potentia reservatur, qui ad sua venerat, et sui eum non receperunt. «Dum essem, inquit, in mundo cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex cis periit. nisi unus fil us perditionis [Joan. XVII, 12). »Non dixit, dedi eis liberi arbitrii potestatam, ut ipsi se suo labore salvarent, sed, ego custodivi eos, ego servavi. Denique infert, «Non peto, ut eos auferas de mundo, sed ut custodias illos a malo (Ibid.