Latin
3.741.688 to 3.741.712
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.688-712
Unproofread scanNot analysed yet
8). »Rogo te ut mihi respondeas, si lingua incontinens est malum, et plena veneni mortiferi, et nullus potest domare linguam mortalium, et tanti criminis reus es, ubi in perpetuum peccatorum fuga? Idem persequitur. —«Unde bella, et unde rixae inter vos? Nonne ex voluptatibus, quae militant in membris vestris (Jac. IV, 1)? Aut membra non habetis humana, aut si homo non potest esse sine membris, confitemini voluptatem atque luxuriam in vestris artubus militare. David qui dixerat confidenter: «Proba me. Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum, quia ante oculos meos misericordia tua est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3). »Et iterum: «Ego autem in innocentia mea ingressus sum; »et, «Pes meus stetit in directo (Ibid. 11), »quanquam judicii veritatem Dei misericordia mitigaret, tamen quia hoc ausus est dicere, relinquitur parumper fragilitati suae, et ut vos dicitis, arbitrii libertati, et per adulterium lapsus iu homicidium, postea loquitur: «Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Psal. L, 1, 2). »Nec hoc dico, quod virum sanctum accusem, de quo scriptum est, quod fecerit omnes voluntates Dei; sed quod multis aliis bonis haec vitia compensarit, et salvatus sit misericordia Dei, cujus judicium est in ponderibus, et ad quem Asaph loquitur: «Cibahis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). »Neque enim injustus est Dominus, ut tantum peccata condemnet, et honorum operum non meminerit. Unde et in alio loco idem David canit: «Ego dixi in abundantia mea. non movebor in aeternum, Domine; in volunta… tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti f…ciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). »—«Dixi enim, pronuntiabo contra me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal.