Latin
3.741.713 to 3.741.740
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.713-740
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI, 5). »Justoque praecipitur: «Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem (Psal. XXXVI, 5, 6). »—«Salus enim justorum a Domino (Ibid. 39), »quia non est sanatio in carne eorum a facie irae ejus. Et quotidie juxta Apostolum qui dixerat: «Non enim habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), »ingemiscunt dicentes, «Renes mei impleti sunt illusioni…us, et non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 8). »Breves enim posuit dies nostros, et substantia nostra quasi nihilum in conspectu ejus. «Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), »vel vivens in corpore, vel vivens in virtutibus, et tamen omnia vanitas. Incerto enim statu fluctuat. et dum non timet, in sereno patitur tempestatem. Cum enim esset in honore, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. «Pro nihilo, inquit, salvos faciet eos (Psal. LV, 8), »haud dubium quin justos, qui non proprio merito, sed Dei salvantur clementia, «Et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6). »Hoc ex persona Christi dicitur. Si ille qui peccatum non fecit, nec d…lus inventus est in ore ejus, pro nobis doluit, et pec…ata nostra portavit, quanto magis nos debemus nostra vitia confiteri? «Renuit, inquit, consolari anima mea (Psal. LXXVI. 3), »considerans delicta quae feceram. «Recordatus sum Del, et laetatus sum (Ibid. 4), »cogitans …e illius clementia conservandum: «Nocte cum corde meo meditabar, et scopebam spiritum meum. Et dixi nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi (Ibid. 7). »Justi vox est, qui post meditationem somnii, et conscientiae cruces, ad extremum ai…: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen intrare, et haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dexterae et potentiae Dei est.