Latin
3.741.775 to 3.741.793
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.775-793
Unproofread scanNot analysed yet
XVI, 10)? »Voluntas enim Dei non discutienda, sed cum gratiarum actione patienda est. Et in alio loco: «Dominus mandavit, ut dissiparet consilium Achitophel bonum, ut adduceret super Absalon malum (II Reg. XVII, 14). »cujus certe consilium erat, quasi consilium Dei. Et qua ratione potestas liberi arbitrii, majore potestate subversa est? Jeroboam, qui peccare fecit Israel, arguitur quare reliquerit praeceptum Domini, diciturque ad eum: «Dedi tibi regnum domus David, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et ambulavit post me in toto corde suo, et fecit placitum in conspectu meo (III Reg. XIV, 8). »Ergo et possibilia sunt Dei mandata, quae David fecisse cognoscimus, et tamen lassescere sanctos ad perpetuitatem justitiae. Multi Patrum merito conservati. —In multis regibus legimur de stirpe David, quod non suo merito, sed David patris virtutibus conservati sint, qui fecerit placitum in conspectu Dei. Et venitur ad Asa regem Juda, de quo scriptum est: «Fecit Asa rectum in conspectu Domini, sicut David pater ejus (III Reg. XV, 11). »Cumque in multis laudibus ejus immorata esset historia, ad extremum intulit, «Sed excelsa non abstulit. Attan encor ejus perfectum erat cum Deo omnibus diebus vitae sure (Ibid. 14).» Ecce et justus dicitur, quippe cujus cor perf etum erat eum Deo, et tamen in hoc erravit, quod excelsa non abstulit, quae Ezechiam et Josiam legimus abstulisse. Elias in cujus spiritu et virtute venit Joannes Baptista, ad cujus imprecationem venit ignis de coelo, et Jordanis fluenta divisa sunt, timuit Jezabel, et fugit, lassusque in solitudine sedit sub arbore, et gressus angustia, mortem rogavit dicens: «Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum patribus meis (III Reg. XIX,4).» Hunc justum negare quis potest? Et tamen, non dicam mulierem, sed hominem formidare, de animi perturbatione descendit, quae vitio carere non potest, dicente David: «Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo (Psal.