Latin
3.741.794 to 3.741.809
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.794-809
Unproofread scanNot analysed yet
CXVII, 6). »De Josaphat rege Juda scriptum est: «Et fuit Dominus cum Josaphat, qui ambulavit in viis David patris sui prioribus (II Paral. XVII, 3). »Ex quo intelligitur primas eum David habuisse justitias, et novissima non habuisse peccata: «Non speravit, ait, in Baalim, sed in Deo patris sui, et ambulavit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat, factaeque sunt ei infinitae pecuniae atque divitiae, et multa gloria (Ibid. 3 seqq.) .» Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. Hic Achab regi impiissime affinitate conjunctus est. Cumque post praelium reverteretur Jerusalem, «occurrit ei Jeu filius Anani videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram Domini quidem merebaris; sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum (II Paral. XIX. 2, 3). »Ac ne putemus praeteritas justitias hoc peccato et increpatione prophetica fuisse deletas, postea de Ochozia stirpis (Al. stirpe) ejus scriptum est, quod invenerit eum Jeu latentem in Samaria, adductumque occiderit: «Et sepelierunt, inquit, eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo (IV Reg. IX, 28).» De Ezechia scriptum est: «Fecit rectum in oculis Domini juxta omnia quae fecerat David pater ejus. Iste abstulit excelsa, et contrivit statuas, et incendit lucum, contrivitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses (IV Reg. XVIII, 3, 4).» Et iterum, «In Domino Deo Israel confisus est, et post ipsum non fuit similis ei in cunctis regibus Juda, qui fuerunt ante eum. Adhaesit Domino, et non recessit ab eo, et custodivit mandata ejus, quae praecepit Dominus Moysi, et erat Dominus cum eo, et in omnibus, in quibus incedebat, sapienter agebat (Ibid.