Latin
3.741.810 to 3.741.817
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.810-817
Unproofread scanNot analysed yet
5, 6). »Cumque rex Assyriorum Sennacherib cepisset universas urbes Judae, misit ad eum Ezechias in Lachis dicens: «Peccavi, recede a me, quodcunque jusseris, dabo. Imposuitque rex Assyriorum Ezechiae trecenta argenti, et triginta talenta auri: et dedit Ezechias omnem pecuniam, quae inventa est in domo Domini et in thesauris domus regis. In tempore illo concidit valvas templi Domini, et clypeos quos deauraverat, et omnia dedit regi Assyriorum (Ibid. 14). »Cumque de eo tanta dicantur, non timuit necessitate cogente, quae Domino consecrarat, regi offerre Assyrio, diciturque ad eum: «Ego custodiam civitatem hanc propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XX, 6); …non propter te, quia superiora fecisti, quando centuni octoginta quinque millia exercitus Assyriorum, angelo caedente, prostrata sunt.