Latin
4.14.1 to 4.14.25
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 4.14.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagii superbia in epist. ad Julianam. —De hoc superbiae tumore et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam, quomodo sancti debeant orare, pronuntias. «Ille enim, inquis, merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad tce expando manus: quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo. »Christiani est haec, an Pharisaei superbientis oratio? qui etiam in Evangelio loquebatur: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 11). »Ille agit gratias Deo, quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines, peccata detestans, non assumens justitiam. Tu dicis: «Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, injuria et rapina, quas ad te expando manus. »Ille bis in sabbato se jejunare dicit, ut affligat carnem vitiis lascivientem, et omnis substantiae suae dat decimas. «Redemptio enim animae viri, propriae. divitiae (Prov. XIII, 8). »Tu cum diabolo gloriaris. dicente: «Super sidera ascendam, ponam in coelo thronum uncum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13, 14). »David loquitur: «Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8); »et, «Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ibid. 6); »et, «Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2); »et, «Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ibid. 4). »Tu sanctum et innocentem et purum te esse jactas, et mundas ad Deum expandis manus. Nec sufficit tibi in cunctis operibus gloriari, nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse te dicas, inferens quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera.