Latin
4.14.26 to 4.14.52
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 4.14.26-52
Unproofread scanNot analysed yet
Ille canit: «Omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 2), »et hoc ipsum confirmat apostolica auctoritas, ut sit Deus verax (Rom. III,4), omnis autem homo mendax: et tu ab omni mendacio immaculata et justa et libera possides labia. Isaias plangit; «Heu mihi misero, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis ego habito (Isa. VI, 5), »et postea Seraphim ignitum carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae labia purganda, non ut loqueris, arrogantis, sed sua vitia confitentis. Juxta illud quod in Psalmo dicitur: «Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4). »Et post tantum tumorem, orantisque jactantiam et confidentiam sanctitatis, quasi stultus stultis persuadere conaris, ut in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo. Si sanctus es, si innocens, si ab omni sorde purgatus, si nec sermone, nec opere peccasti, dicente Jacobo, «Qui in verbo non peccat, iste perfectus [al. justus] est vir (Jac. III, 2); »et, «Nemo potest [al. potens] refrenare linguam suam (Ibid, 8), »quomodo misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et fundas preces, quia sanctus et purus es et innocens immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio, Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce: «Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute mea, verba delictorum nicorum (Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46): »et rursum, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Psal. XXX, 6; Luc. XXIII, 46), »et, «Pater ignos e ris, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXII, 34); »qui pro nobis agens gratias dixerat: «Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Matth. XI, 25). »