Latin
171.133 to 171.169
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.133-169
Unproofread scanNot analysed yet
XI. 28)? Ubi Dominica denuntiatio est: Ne miseritis margaritas vestras [Al. miserimus et nostras] ante porcos (Μatth. VII, 6)? Quod si de omnibus generaliter dictum intelligis, quanto magis de sacerdotibus praecavendum est, cum etiam de laicis sic cavetur (Al. habeatur)! Separamini, inquit Dominus per Moysem, a tabernaculis istorum hominum durissimorum, et nolite tangi ab omnibus quae sunt eorum, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26 ). Et rursum in duodecim Prophetis: Sacrificia eorum tanquam panis luctus; opines qui manducant ea, contaminabuntur (Osee IX, 4). Et in Evangelio Dominus: Lucerna, inquit, corporis est oculus, id est, Ecclesiae lumen est episcopus. Si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Sacerdote enim fidem veram praedicante, ex omnium corde tenebrae discutiuntur. Et causam reddit: Neque enim lucerna accenditur et ponitur subter modium, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Hoc est, ideo Deus scientiae suae igniculum in episcopo succendit, ut non sibi tantum lucent, sed omnibus prosit. Et in consequenti; Si, inquit, oculus tuus nequam fuerit, omne corpus tenebrosum est· Si autem lumen quod in te est, tenebrae sunt; ipse tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)! Et recte. Nam cum ideo episcopus in Ecclesia constituatur, ut populum coerceat ab errore, quantus erit error in populo, cum errat ipse qui docet [Al. doceat]! Quomodo potest peccata dimittere, qui ipse peccator est? quomodo sanctum sacrilegus faciet? Unde ad me lumen introiet, cum oculus meus caecus sit? Proh dolor! Antichristi discipulus Ecclesiam Christi gubernat. Et ubi est illud: Non potestis duobus dominis servire (Ibid. 24)? Sed et illud, Quae communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo ad Relial (II Cor. VI, 14, 15)? Legimus in veteri Testamento (Levit. XIX, XX, XXI): Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedat offerre dona Domino.