Latin
171.170 to 171.192
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.170-192
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursum: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, ut sacrificent, mundi sint, ne forte derelinquat eos Dominus. Et in eodem: Et cum accedunt ministrare sancta, non adducant in se delictum, ne moriantur. Et multa alia, quae persequi infinitum est, studio [Al. sed studio] brevitatis omitto. Neque enim numerus testimoniorum, sed auctoritas valet. Ex quibus ostenditur, vos per modicum fermentum totam Ecclesiae massam corrupisse, et de ejus manu hodie Eucharistiam accipere, quem heri quasi idolum despuebatis. Sacrificium in Ecclesia. Christus lavacro suo mundavit aquas. —O. Multa quidem de sacris Voluminibus memoriter copioseque dixisti: sed cum totum circumieris saltum, meis cassibus concluderis [mss. cluderis vel clauderis]. Sit quippe, ut vis, Arianorum episcopus hostis Christi, sit infatuatum sal, sit lucerna sine igniculo, sit oculus sine pupilla: nempe eo pervenies, ut salire non possit, qui sal ipse non habeat; non illuminet caecus, non accendat exstinctus. Tu autem cum conditum ab co cibum devores, cur infulsum arguis conditorem? De igniculo ejus Ecclesia tua lucet, et lucernam ejus criminaris exstinctam? Oculos tibi praebet, et caecus es? Quamobrem oro te, ut aut sacrificandi ei licentiam tribuas, cujus baptisma probas: aut reprobes ejus baptisma, quem non existimas sacerdotem. Neque enim fieri potest, ut qui in baptismate sanctus est, sit apud altare peccator. L. Sed ego recipio laicum poenitentem per manus impositionem, et invocationem Spiritus sancti, scicus ab haereticis Spiritum sanctum non posse conferri. O. Omnes propositionum vestrarum calles ad unum compitum confluunt, et pavidorum more cervorum, dum vanos pennarum evitatis volatus, fortissimis retibus implicamini. Nam cum in Patre et Filio et Spiritu sancto baptizalus homo, templum Domini fiat, cum veteri aede destructa, novum Trinitatis delubrum aedificetur, quomodo dicis, sine adventu Spiritus sancti apud Arianos peccata posse dimitti?