Latin
171.247 to 171.270
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.247-270
Unproofread scanNot analysed yet
Qui de terra est, aiebat, terrena loquitur; qui de supernis venit, super omnes est (Joan. III, 31). Et iterum: Ego baptizo vos in aqua, ille baptizabit in spiritu (Matth. III. 11). Si autem Joannes, ut confessus est ipse, non baptizavit in spiritu, consequenter neque peccata dimisit, quia nulli hominum sine Spiritu sancto peccata dimittuntur. Aut si contentiose argumentaris, ideo Joannis baptisma dimississe peccata, quia de coelis fuit, edoce quid amplius in Christi baptismate consequamur. Quod peccata dimittit, liberat a gehenna. Quod a gehenna liberat, perfectum est. Perfectum autem baptisma, nisi quod in cruce et in resurrectione Christi est, non potest dici. Ita tu in perversum religiosus, dicente ipso Joanne, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30); dum servi baptismo plus quam habuit tribuis, Dominicum destruis, cui amplius nihil relinquis. Quorum ista tendit assertio? Videlicet, ut non tibi mirum videatur, si hi qui a Joanne fucrant baptizati, postea per impositionem manus apostolorum, sint Spiritum sanctum consecuti; cum constet cos ne peccatorum quidem sine subsecutura fide remissionem consecutos. Tu vero qui ab Arianis recipis baptizatum, et ei tribuis baptisma. quod perfectum est, quo facto quasi modicum quid ei defuerit, sanctum advocas Spiritum, cum baptisma Christi sine Spiritu sancto nullum sit? Verum longius excessi, et cum aequa fronte adversarii potuerim impetum submovere, leviora eminus [mss. minus] tela direxi. Joannis enim baptisma intantum imperfectum fuit, ut constet postea Christi baptismate baptizatos, qui ab eo fuerant baptizati. Ita enim historia refert: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, et cum Paulus pertransiret superiores partes Asiae, devenit Ephesum, et cum invenisset quosdam discentes, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis, cum credidistis? At ilii responderunt: Sed nec si Spritus sanctus sit, audivimus.