Latin
171.212 to 171.246
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.212-246
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est hoc, quod Joannes in baptismate suo aliis Spiritum sanctum dare non potuit, qui Christo dedit? Et quis est iste Joannes? Vox clamantis in deserto, parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri (Isa. XL. ; Matth. III, 3). Ille qui dicebat: Ecce Agnus Del, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29); minus dico, ille qui ex matris utero clamabat: Et unde hoc mihi, ut mater Domini mei veniat ad me (Luc. I, 43)? Spiritum sanctum non dedit (Act. VIII)? quem Ananias Paulo dedit (Act. IX)? Audacter forsitan videar Joannem praeferre cunctis. Audi Dominum loquentem: Non est in natis mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI. 11). Nulli enim contigit prophetarum, et annuntiare Christum, et digito demonstrare. Et quid mihi necesse est in talis viri laudibus immorari, cum a Deo Patre etiam angelus nuncupetur? Ecce, inquit, mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Ibid. 10). Plane angelum, qui post materni ventris hospitium eremi deserta sectatus, parvulus de serpentibus lusit; qui oculis spectantibus Christum, nihil aliud est dignatus aspicere; qui eloquiis Domini, quae meile et favo dulciora sunt, dignam Deo vocem erudivit. Et ne quaestionem morer, sic dicebat crescere Praecursorem Domini. Iste ergo talis tantusque Spiritum sanctum non dedit, quem Cornelius centurio antequam baptizaretur, accepit? Responde, quaeso, cur non dederit? ignoras? Audi quid Scripturae doceant: Joannis baptisma non tam peccata dimisit, quam poenitentiae baptisma fuit in peccatorum remissionem, id est, in futuram remissionem, quae esset postea per sanctificationem Christi subsecutura. Scriptum est enim: Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans Evangelium poenitentiae in remissionem peccatorum (Marc. I, 4). Et post modicum: Et baptizabantur ab eo in Jordane confitentes peccata sua (Ibid. 5). Ut enim ipse ante Praecursor Domini, sic et baptisma ejus praevium Dominici baptismatis fuit.