Latin
171.732 to 171.750
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.732-750
Unproofread scanNot analysed yet
»Ad Juhaianum quoque de haereticis rebaptizandis scribens, in fine libelli sic. locutus est: «Haec tibi breviter pro nostra mediocritate scripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praejudicantes, quominus unusquique episcoporum quod putal, faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et Dominicam pacem tenemus, maxime cum Apostolus dicat: Si quis autem putaverit se contensiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Servatur a nobis patienter et leniter chatritas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. »Contra Hilarium E. …R diaconum. —Est praeterea aliud quod inferemus, adversum quod ne mutire quidem audeat Hilarius, Deucalion orbis. Si enim haeretici baptisma non habent, et ideo rebaptizandi ab Ecclesia sunt, quia in Ecclesia non fuerunt, ipse quoque Hilarius non est Christianus. In ea quippe Ecclesia baptizatus est, quae semper ab haereticis baptismum recepit. Antequam Ariminensis synodus fleret, antequam Lucifer exsularet, Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus ab haereticis venientes, in eo quod prius acceperant baptismate suscipiebat. Nisi forte tantum Ariani haeretici sunt, et ab his solis baptizatum recipere non licet. Diaconus eras, o Hilari, et a Manichaeis baptizatos recipiebas. Diaconus eras, et Ebionis baptisma comprobabas. Repente postquam exortus est Arius, totus tibi displicere coepisti. Segregas te cum tuis vernulis, et novum balneum aperis. Si te angelus aliquis, aut apostolus rebaptizavit, non infringo quod sequeris. Si vero in sinu meo natus, si uberum meorum lacte nutritus, adversum me gladium levas, redde quod dedi, et esto, si potes, aliter Christianus. Meretrix sum, sed tamen mater tua sum. Non servo unius tori castitatem, talis eram quando conceptus es: cum Ario adulteria committo, feci et antea cum Praxea cum Ebione, cum Cerintho, Novato: hos amplexaris, hos in matris tuae domum jam adulteros recipis.