Latin
171.751 to 171.757
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.751-757
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quid te unus adulter offendat. Haereticos semper susceptos. —Quod si negandum quispiam putaverit, haereticos a majoribus nostris semper fuisse susceptos, legat beati Cypriani epistolas, in quibus Stephanum Romanae urbis episcopum, et inveteratae consuetudinis lacerat errorem. Legat et ipsius Hilarii libellos, quos adversus nos de haereticis rebaptizandis edidit, et ibi reperiet ipsum Hilarium confiteri, a Julio, Marco, Sylvestro, et caeteris veteribus episcopis similiter in poenitentiam omnes haereticos susceptos: nec tamen sibimet veritatis consuetadinem praejudicare debere, Synodus quoque Nicaena, cujus paulo ante fecimus mentionem, omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli. Samosateni discipulis. Et quod his majus est, episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, presbyterii gradum servat. Quae sententia et Luciferum impugnat, et Hilarium: dum idem et clericus est, et baptizatus.