Latin
201
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 201
Unproofread scanNot analysed yet
28. In qua Ecclesia permanendum. Conclusio disputationis et fructus. —Poteram diem istiusmodi eloquio ducere, et omnes propositionum rivulos uno Ecclesiae sole siccare. Verum quia jam multum sermocinati sumus, et prolixitas concertationis audientium studia lassavit, brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam, in illa esse Ecclesia permanendum, quae ab apostolis fundata, usque ad diem hanc durat. Sicubi audieris cos qui dicuntur Christi, non a Domino Jesu Christo, sed a quoquam alio nuncupari: ut pu…a Marcionitas, Valentinianos, Montenses, sive Cumpitas: scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse synagogam. Ex hoc enim ipsa quod postea instituti sunt, eos se esse indicant, quos futuros Apostolus praenuntiavit. Nec sibi blandiantar, si de Scripturarum capitulis videntur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus de Scripturis aliqua sit locutus. et Scripturae non in legendo consistant, sed in intelligendo. Alioqui si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis dogma componere; ut asseramus in Ecclesiam non recipiendos, qui calceati sint, et duas tunicas habeant. L. Non solum te vicisse existimes, vicimus utrique, uterque nostrum palmam refert: tu mei, et ego erroris. Utinamque mihi sic semper disputare contingat, ut ad meliora proficiens, deseram quod male tenebam. Unum tamen tibi confiteor, quia mores meorum apprime novi, facilius eos vinci posse, quam persuaderi.