Latin
12.1.10.16 to 12.1.10.37
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.10.16-37
Unproofread scanNot analysed yet
tacet visa] usque in praesentem diem.) Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo: exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. [T. XXXI.] Erat autem pondus auri, quod afferebatur [Vulg. offerebatur] Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri: excepto eo, quod afferebant [Ms. offerebant] viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scuta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae. [T. ΧΧΧII.] Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta [h. ducentas hastas] de auro puro, sexcentos siclos auri [h. sexcentos aureos], dedit in laminas scuti unius. Et trecentas peltas [h. trecenta scuta] ex auro probato: trecentae minae [tres mnae] auri unam peltam vestiebant: posuitque ea rex in domo saltus Libani. Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum au…o fulvo nimis [h. auro obryzo], qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae [h. non habet] manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo [h. non habet] leones stabant juxta manus singulas [h. non habet]: et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis. Sed et omnia vasa, de quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa [h.] supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis. Quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et [Ms. tacet et] dentes elephantorum, et simias, et pavos. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae, divitiis, et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.