Latin
12.1.10.38 to 12.1.10.46
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.10.38-46
Unproofread scanNot analysed yet
Et singuli deferebant ei munera, vasa aurea et argentea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos, per annos singulos. Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas [h. per civitates quadrigarum], et cum rege in Jerusalem. Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta lapidum: et cedrorum praebuit multitudinem, quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus. Et adducebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa. Negotiatores enim regis emeban de Coa, et statuto pretio perducebant. Egrediebatur autem qundriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti [h. sexcentis argenteis], et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hetthaeorum et Syriae equos venumdabant.