Latin
12.1.11.1 to 12.1.11.23
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.11.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
[T. XXXIII, Cap. XI.] Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hetthaeas [Ms. Cetthaeas]: de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo [h. non habet] amore. Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor ejus [mulieres ejus cor ejus]. Cumque jam esset senex, depravatum est per mulieres cor ejus, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum [Ms. coram] Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed colebat [h. sed sequebatur] Salomon Astharthen [h. Asthareth deum Sodoniorum] deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum [h. hic Melchon, Et, abominationem Ammonitarum]. Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, [h. Fecitque Salomon malum in oculis Domini], et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David [Ms. tacet David] pater ejus. Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab [h. excelsum hamos idolo Moab], in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo [h. contaminationi] filiorum Ammon. Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus [cor ejus] a Domino Deo Israel, quia apparuerat ei secundo, et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus. Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, nec totum regnum auferam [scindam], sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Jerusalem quam elegi.