Latin
12.1.11.56 to 12.1.11.62
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.11.56-62
Unproofread scanNot analysed yet
Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac [Ms. Susam] regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. Reliquum autem Verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt iu libro verborum Salomonis. [T. XXXVIII.] Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam [h. Rehabam] filius ejus pro eo.