Latin
12.1.12.1 to 12.1.12.22
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.12.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
[T. XXXIX, Cap. XII.] Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. At Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus esi de Aegypto. Miseruntque, et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio [h. de servitute] patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. [T. XL.] Cumque abiisset populus, iniit consilium rex Roboam cum senibus, qui assistebant coram Salomone patre ejus c dum adhuc viveret, et ait: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic [Ms. tacet huic]. Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. [T. XLI.] Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei. Et adhibuit adolescentes [h. parvulos], qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi: Levius fac jugum, quod imposuit pater tuus super nos. Et dixerunt ei juvenes [h. parvuli], qui nutriti fuerant cum eo: Sic loquere populo huic, qui locuti suat ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei [h. lumbis]. Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus caecidit vos flagellis: ego autem caedam vos [Ms. tacet vos] scorpionibus. Venit ergo Jeroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.