Latin
12.1.12.47 to 12.1.12.60
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.12.47-60
Unproofread scanNot analysed yet
Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus [h. secundum verbum Domini]. Aedificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi, et egressus inde aedificavit Phanuel. [T. XLVI.] Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste, ni faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem, et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. Et excogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Posuitque unum in Beth- El, et alterum in Dan. Et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. [T. XLVII.] Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis, quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Beth-El, ut immolaret vitulis quos fabricatus erat: constituitque in Beth-El sacerdotes excelsorum, quae fecerat. Et ascendit super altare quod exstruxerat in Beth- El, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo, et fecit solemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum [Ms. adoleretur].