Latin
12.1.12.23 to 12.1.12.46
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.12.23-46
Unproofread scanNot analysed yet
Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod dederant ei, et locutus est eis secundum consilium juvenum [h. parvulorum], dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum: ego autem addam jugo vestro: pater meus caecidit vos flagellis: ego autem caedam vos scorpionibus. Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod loculus fuerat in manu Ahiae [Ms. Abiae] Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat. [T. XLII.] Videns itaque populus [h. Videns itaque omnis Israel], quod noluisset eos audire rex, respondit ei, dicens: Quae nobis par in David? vel quae haereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel: nunc vide domum tuam David. El abiit Israel in tabernacula sua. Super filios autem Israel, quicumque [h. non habet] habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. Misit igitur rex Roboam Aduram, qui erat super tributa, et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus [h. invitus] ascendit currum, et fugit in Jerusalem: recessitque Israel a domo David, usque in praesentem diem. [T. XLII.] Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt cum, congregato coetu, et constituerunt eum [Ms. tacet eum] regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Judam solam. [T. XLIV.] Venit autem Roboam in Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum [h. non habet] bellatorum, ut pugnarent [Ms. pugnaret et reduceret] contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. [T XLV.] Factus est autem sermo Dei [Vulg. Domini] ad Semeiam virum Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: Haec dicit Dominus: Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc.