Latin
12.1.13.21 to 12.1.13.39
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.13.21-39
Unproofread scanNot analysed yet
ejus], et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei in illa die in Beth-El: et verba quae locutus fuerat ad regem. Et narraverunt patri suo, et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit t Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum, et ait illi: Tunc es vir Dei, qui [Vulg. tacet qui] venisti de Juda? Respondit: Ego sum. Dixit ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem. Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto: quia locutus est Dominus [h. non habet] ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et neque bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua fieris. Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui, et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, et [Vulg. ut] comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. [T. LII.] Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum. Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi [Ms. tacet tibi] Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam, in loco in quo praecepit [Ms. praeceperam] tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur [Ms. infertur] cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum. Cumque comedisset, et bibisset, stravit asinum suum prophetae, quem reduxerat.