Latin
12.1.13.40 to 12.1.13.56
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.13.40-56
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes senex ille habitabat. Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit cum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei. Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum. Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetes senex, ut plangeret eum. Et posuit cadaver ejus in sepulcro suo, et planxerunt eum: Heu heu [h. Heu, frater mi], frater. Cumque planxissent [h. sepelissem] eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est: juxta ossa ejus ponite ossa mea. Profecto enim veniet sermo, quem praedixit [h. vocavit] in sermone Domini contra altare quod est in Beth-El, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae. [T. LIV.] Post [h. verbum hoc] verba haec non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed econtrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae.