Latin
12.1.14.36 to 12.1.14.53
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.14.36-53
Unproofread scanNot analysed yet
Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis [Ms. Ammanithes]. Et fecit Judas malum coram Domino [h. in oculis Domini], et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverunt. Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos [h. excelsa, et titulos], super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam; sed et effeminati [h. effeminatus] fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. [T. LIX.] In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit, scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon: pro quibus fecit Roboam rex scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium quae fecit, ecce scripta sunt [h. nonne scripta sunt] in libro Verborum [Vulg. sermonum] dierum regum Juda. Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum cis in civitate David: [T. LX] nomen autem matris ejus Naama Ammanitis, et regnavit Ahia [h. Ahiam] filius ejus pro eo.