Latin
12.1.15.1 to 12.1.15.25
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.15.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XV.] Igitur in octavo decimo anuo regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Absalom. [h. hic habet Abisalom.] Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum, nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret [Ms. staret] Jerusalem, eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hetthaei. Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam, omni tempore [h. omnibus diebus] vitae ejus. Reliqua autem sermonum Ahia, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Fuitque praelium inter Ahiam et inter [Ms. et Vulg, tacent inter] Jeroboam. [T. LXI.] Et dormivit Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo. In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israel regnavit Asa rex Juda, et quadraginta uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus, Maacha, filia Absalom. [h. Abisalom]. [T. LXII.] Et fecit Asa rectum ante conspectum [h. in oculis Domini] Domini, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum [h. non habet], quae fecerant patres ejus. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in loco ejus, quem consecraverat, subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum [Ms. coram] Domino cunctis diebus suis, et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.