Latin
12.1.15.26 to 12.1.15.42
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.15.26-42
Unproofread scanNot analysed yet
Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. (T. LXIII.] Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, ei in thesauris domus regiae, dedit illud in manus servorum suorum, et misit ad Benadad filium Tabremon filii Ezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut venias, et irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abel domum Maacha, et universam Cheneroth [Ms. Ceneroth], omnem scilicet terram Nephthali. Quod cum audisset Baasa: intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna, quibus aedifica verat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. [T. LXIV.] Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit quod malum est in conspectu Domini [h. in oculis], et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis [Ms.