Latin
12.1.17.1 to 12.1.17.21
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.17.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
[T. LXX, Cap. XVII.] Et dixit Elias Thesbites [h. advena] de habitatoribus [h. de advenis] Galaad ad Ahab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto [h. stetit], si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc, et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. [T. LXXIII.] Corvi quoque deferebant ei [Ms. tacet ei] panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. Factus est igitur sermo Domini ad eum, dicens: Surge, et vade in Sarephtha [h. Sarphatha] Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sarephtha. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulieri viduae colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. Quae respondit: Vivit Dominus Dens tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. [T. LXXIV.] Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcineritum panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae.