Latin
12.1.17.22 to 12.1.17.48
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.17.22-48
Unproofread scanNot analysed yet
Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die hydria [h. et domus ejus per dies, hydria] farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. [T. LXXV.] Factum est autem post verba [Vulg. tacent verba] haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor ejus fortis nimis [Ms. et Vulg. tacent ejus; tum Vulg. fortissimus pro fortis nimis], ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut remorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam [Vulg. ad. Elias]: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum [Ms. lectum]. Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti, ut interficeres filium ejus? Et expandit se, atque mensus est super puerum [h. parvulum] tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri [h. parvuli] hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri [h. parvuli] intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum [h. parvulum], et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus [h. Vide, vivit filius tuus]. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est [h. non habet].