Latin
12.1.18.70 to 12.1.18.93
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.18.70-93
Unproofread scanNot analysed yet
Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum [h. retrorsum]. Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. [T. LXXX.] Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat [Ms. fugiat] ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit [h. deposuit] eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. Et ait Elias ad Ahab: Ascende, et comede, et bibe; quia sonus multae pluviae est [T. LXXXI.] Ascendit Ahab ut comederet et biberet; Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem [Vulg. addunt suam] inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis [h. vola viri] ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Ahab: Junge [Vulg. addunt currum tuum] et descende, ne occupet te pluvia. Cumque se verteret huc atque illuc, ecce coeli contenebrati sunt, et nubes [h. nubibus], et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Ahab abiit in Jezrael; et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Ahab, donec veniret in Jezrael.