Latin
12.1.19.1 to 12.1.19.16
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.19.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XIX.] Nuntiavit autem Ahab Jezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. [T. LXXXII.] Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Ber-Sabee [h. timuit ergo Helias. . . . . . . et surgens. . . . et venit in Bersabee] Juda, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: Suffecit mibi, Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi [h. subter unam juniperum]: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. Et respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit: reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. [T. LXXXIII.] Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca, et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait ei: Egredere et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.