Latin
12.1.2.47 to 12.1.2.65
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.2.47-65
Unproofread scanNot analysed yet
et ei, et Abiathar sacerdoti, et Joab filio Sarviae]. Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit [Vulg. addunt me] super solium David patris mei, qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias [T. VI]. Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Joiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed, hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei [h. Domini Domini] coram David patre [Ms. patri] meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare, misitque Salomon Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice eum. Et [Ms. tacet et] venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi. Dixitque ei [Ms. tacet ei] rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. Et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros, melioresque se, et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda, et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus, in sempiternum.