Latin
12.1.2.66 to 12.1.2.86
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.2.66-86
Unproofread scanNot analysed yet
David autem et semini ejus, et domui et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino. [T. VII.] Ascendit itaque Banaias filius Joiadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaian filium Joiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi, et non egredieris inde huc atque illuc. Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. Dixitque Semei regi: Bonus est [Ms. tacet est] sermo. Sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi [h. duo servi] Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei, quod servi ejus essent [Vulg. issent] in Geth. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque in Geth ad Achis ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. Nuntiatum est autem Salomoni, quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque [h. adjuravi tibi per Dominum, et contristatus sum: Quacumque] die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi. Quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi? Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum. Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.