Latin
12.1.22.26 to 12.1.22.50
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.22.26-50
Unproofread scanNot analysed yet
Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet [Vulg. addunt eam] Dominus in manus regis. Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris [h. Quot vicibus interrogabo te, ut non loquaris? mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem, et ait Dominus: Non habent dominum [h. dominos] isti: revertatur unusquisque in domum suam in pace. [T. C.] Dixit ergo rex Israel ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum? Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei n dextris et a sinistris, et ait Dominus: Quis decipiet Ahab regem Israel [h. non habet], ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: [T. Cl.] Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus [h. non habet]: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. [T. CII.] Arcessit autem Sedecias filius Chanana, et percussit Michaeam in maxillam, el dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et loculus est tibi? Et ait Michaeas; Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.