Latin
12.1.22.51 to 12.1.22.72
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.22.51-72
Unproofread scanNot analysed yet
Et ait rex Israel: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amalech, et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum [h. non habet] istum in carcerem, et sustentate cum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar [Ms. revertor] in pace. Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in paco, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, populi omnes. Ascendit itaque rex Israel, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. Dixit itaque rex Israel ad Josaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habilum [Vulg. addunt suum], et ingressus est bellum. Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum. Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum, et exclamavit Josaphat. Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab co. [T. CIII.] Unus [Vulg. vir] autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum [h. inter scapulas]. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vesperi: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus, et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem suam [Ms. et Vulg. tacent suam], et in terram suam [h. in castris dum sol occumberet, dicens: Vir in civitatem suam, et in terram suam]. Mortuus est nutem rex, et perlatus est Samariam, sepelieruntque regem in Samariam, et laverunt currum ejus in piscina Samariae, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini, quod loculus fuerat.